라틴어 문장 검색

Sed nec causidico possis inpune negare, Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX6)
Lectores tetrici salebrosum ediscite Santram:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II4)
Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire Quo libet:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI1)
Quamvis tam longo possis satur esse libello, Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CVIII1)
Lector, solve.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CVIII3)
ecce manus haec particula prope rem gestam ante oculos lectoris inducit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 571)
auctor ego avdendi nomina in 'tor' exeuntia feminina ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' et 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1591)
Iuvenalis "et assiduo ruptae lectore co- lumnae", Persius "findor, ut Arcadiae pecuaria rudere dicas". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3285)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:3)
ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 11:1)
Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:4)
omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:6)
ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION