라틴어 문장 검색

valde est venustum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 8:15)
homines ridiculos!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 3A 3:3)
nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule micillus, nec me hercule scripsi aliter ac si que scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 51 2:2)
narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 1:1)
tametsi id quidem fecerunt ridicule;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 4:10)
haec tibi ridicula videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 30 2:1)
illa quamvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a reliquis quoque usque eo est animadversum ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in evitandis consiliis, qui se intenderant adversarios in eius tribunatum, Laelios et Antonios et id genus valentis dico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 2:9)
sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 2:3)
non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 1:1)
nos autem ridicule:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:6)
deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:3)
quid filium venustissimum mihique dulcissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:10)
ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:1)
qui vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION