라틴어 문장 검색

denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1342)
multi dicunt perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2358)
ianum quoque rite invocat, quia ipse faciendis foederibus praeest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1983)
rite sacratas rite exploratas sollemnitate, quam diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2131)
sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3111)
ergo rite suum b. d. h. iuste igitur Liberi celebrabimus sacra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3931)
centum quadriiugos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim xxv.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 181)
ergo 'centum cur- rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 186)
unde et circenses dicti sunt, quia exhibebantur in circuitu ensibus positis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 187)
licet alii a circumeundo dicant circenses vocari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 188)
dant ordine fontes rite, secundum morem epularum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3751)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:5)
quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION