라틴어 문장 검색

Haec ut dixit Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance donaria elixus allatus est, et quidem galeatus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:16)
Domus postea rite conditis manibus caruit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:4)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
praefuerat templo multos ea rite per annos, invita peragens tristia sacra manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 233)
hic socium summo cum Iove nomen habet, sancta vocant augusta patres, augusta vocantur templa sacerdotum rite dicata manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권341)
"vel quod erat de me feliciter Ilia mater, rite colunt matres sacra diemque meum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권119)
"fulminis, altorum rexque paterque deum, si tua contigimus manibus donaria puris, hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권193)
Rite deam colitis Latiae matresque nurusque et vos, quis vittae longaque vestis abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권89)
"Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalus ingens rite colunt, luna credita terra prior, exul ab Arcadia Latios Evander in agros venerat, impositos attuleratque deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권47)
rite deo templumque datum nomenque bis ulto, et meritus voti debita solvit honor, sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권375)
"ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque et soror et coniunx, certe soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:8)
Iuvat o meminisse beati temporis, Aeacida, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 64:3)
Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque Latona quondam stirpes pariente retentas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 58:1)
fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae veteres dixere Camenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:4)
Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam aethera et augustae reserabo oracula mentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION