라틴어 문장 검색

dividuo findetur munere quadra, sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1732)
nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 174:1)
Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:2)
rixa est inter competitores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:3)
circa praemium rixa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:6)
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:1)
Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 9:6)
" Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.
(세네카, 행복론, Liber V 142:7)
Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 41:1)
Non est in rixam conluctationemque veniendum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 99:1)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
Vetus dictum est a lasso rixam quaeri;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:1)
Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:2)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION