라틴어 문장 검색

sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
unde et Alcman lyricus dixit rorem aeris et lunae filium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:3)
non sidera coelo Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit, Sed glacie medios signorum temperat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:64)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentes Destringunt ramos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:35)
Sic stat iners Scythicas adstringens Bosporus undas, Cum, glacie retinente, fretum non impulit Ister, Immensumque gelu tegitur mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:29)
Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:56)
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:71)
Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres, Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:89)
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli Arva bono, virus stillantis tabe Medusae Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores, Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:41)
Frigida Saturno glacies et zona nivalis Cessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:7)
Quae dum miratur pingui se rore teneri, Concreto riguit vincta repente gelu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX2)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
Sicca domus queritur nullo se rore foveri, Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION