라틴어 문장 검색

aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:9)
Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:1)
Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:1)
adulescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 121:3)
quotiens enim dicimus, totiens de nobis iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet opinio tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:3)
de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:2)
ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:4)
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:4)
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:1)
Formias me continuo recipere cogitabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 15 6:11)
sed tamen ἄλλα με`ν αὐτόσ, ut ait ille, ἄλλα δε` και` δαίμων ὑποθήσεται. quicquid egero continuo scies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 8:4)
continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 6:7)
sed scies continuo quid actum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 9:3)
quod, qualecumque erit, continuo scies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 5:13)
atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION