라틴어 문장 검색

A die autem, qua urbs sancta a Sarracenis obsessa, munita ac defensa fuit, usque ad hanc diem qua capta et victa suisque restituta est, nullus Turcorum in ea repertus est, qui paulo ante hanc vi invadentes, multo tempore obtinuerant, et gravia tributa [0553A] tam a Sarracenis quam peregrinis Christi et indigenis fidelibus exigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:1)
Nam urbis introitum peregrinis negavit omni armorum defensione et militum virtute, qua poterat, donec coelestis Regis auxilio, Sarracenis, ut audistis, crudeli nece peremptis, nunc intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:9)
Avolaverunt aves, cum plurima peregrinorum multitudo ad terram cognationis suae ex illius consensu et licentia reversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:4)
Armenta non aliam ob causam Sarracenos, Arabes cunctosque gentiles praemisisse nisi ut peregrinos impedirent, quo magis praedae quam defensioni studerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:5)
Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:6)
- Episcopus Pisanus redeuntes peregrinos humiliter salutat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 111:2)
Interea dum ad hoc nuntii eligerentur, episcopus Pisanorum, Dagobertus nomine, cognito adventu et reditu Christianorum peregrinorum ab Jerusalem, quorum per plurinum tempus fama nota fuit aut memoria usque ad diem hanc, assumptis aliquibus viris de comitatu suo egregiis, fratres adire et visitare contendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:1)
- Mutua collocutio episcopi et peregrinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 113:2)
Ad haec a fidelibus peregrinis venerabili episcopo sic responsum est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:1)
eosdem etiam semper Christianis confratibus adversari, et traditores peregrinorum apud Turcos et Sarracenos fuisse illos summopere referebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:6)
Crastina vero die per universum mundum relata, omnis multitudo peregrinorum armis et loricis induuntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:1)
Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:9)
Mori siquidem habes, et utilius est, ut solus moriaris, quam decretum et jusjurandum nostrorum violetur, et urbs haec semper peregrinis habeatur infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:10)
peregrini quoque adventantes usquequaque secure [0575B] illuc descendebant, corpora sua hospitio et quiete curantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:5)
- De pertinacia Grossi Rustici.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION