라틴어 문장 검색

quo in loco alter de duobus paganorum regibus et quinque comites occisi occubuerunt, et multa millia paganae partis in eodem loco, et insuper per totam campestrem Aescesdun latitudinem ubique dispersa, longe lateque occisa corruerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:5)
Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:1)
Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:2)
Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:1)
Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:5)
erant enim Saxones maxima ex parte in eodem uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:7)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
Cumque regnare prope quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:3)
Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION