라틴어 문장 검색

nam nervi musculique, intenti per ossa, contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 4:2)
intentique super musculi apparent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 1:8)
Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 2:1)
At si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervus durus et intentus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 1:4)
erubuit Mavors aversaque risit Enyo dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis et pharetra fulgens anus exercetur Amazon arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit adloquiturque Getas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:143)
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces devehit, intenti ludo studiisque soluti laetius amoto passim custode vagantur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:290)
fixus quisque toro tacita formidine libat carnifices epulas incertaque pocula pallens haurit et intentos capiti circumspicit enses.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:113)
et magis intento studium censore laborat, quod legimur medio conspicimurque foro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:9)
illo laeva tremens, hoc dextera ventre latebat intentis ambae digitis et sanguine vivo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:86)
Quid labor humanus tantum ratione sagaci proficit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice20)
iam Gorgonis ora revelat Pallas et intento festinat Delia telo nec patruo cedunt:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:108)
novi quo Thessala cantu eripiat lunare iubar, quid signa sagacis Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis imperet arte deis, nec me latuere fluentes arboribus suci funestarumque potestas herbarum, quidquid letali gramine pollens Caucasus et Scythicae vernant in crimina rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:67)
illae gravioribus aptae morsibus, hae pedibus celeres, hae nare sagaces, hirsutaeque fremunt Cressae tenuesque Lacaenae magnaque taurorum fracturae colla Britannae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:153)
Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 22:1)
et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION