라틴어 문장 검색

Quae si vetustiora sunt, et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad Erasistratum refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:1)
Quod si et sanies profluit, et tumor est, non alienum est, mixto vino per oricularium clysterem eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:6)
Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 17:1)
Sin foramen auris est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 19:1)
nam quum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:4)
profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris, non coacta, at aquae similis, in qua caro recens Iota est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 12:4)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne nervus, ne vena major, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:5)
Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:3)
At in cervice, inter cutem et asperam arteriam, tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:1)
cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:7)
Multae deinde membranulae venas et arterias, eosque nervos comprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:3)
Nam vel inter tunicas is increscit, vel in membranis quae ibi circa venas et arterias sunt, ubi eae gravatae occalluerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 6:4)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leniter demittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:4)
post id venae et arteriae ad inguen lino deligandae, et infra vinculum abscindendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:7)
Is cognoscitur, si et per vulnus, et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque ea quaedam a concreto sanguine non abhorrentia, tenuesque carunculae lanulis similes:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION