라틴어 문장 검색

omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:2)
hinc autemst nomen Amoris, hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor stillavit gutta et successit frigida cura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:2)
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis umoris longo in spatio pertundere saxa?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:5)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
— Domus sanie dapibusque cruentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:4)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
et saniem per hiantes viscera rimas Emittunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:58)
Eliso ventre, per ora Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:18)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:17)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
Plenior huic sanguis et crassi gutta veneni Decidit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:43)
Membra natant sanie:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:22)
Parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION