라틴어 문장 검색

Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 3:1)
ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 2:1)
difficulter urina redditur paulatimque;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 13:3)
In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:1)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:4)
Quibus in fistula urinae ueluti minutiores abscessus, quos *φ*υ*μ*α*τ*α uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 20:1)
At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:1)
Et cum in isdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 37:2)
quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 2:2)
Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 4:1)
atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:8)
ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:6)
Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:3)
si redit, sanitas quoque prospicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:5)
Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquntur, quam facile uitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION