라틴어 문장 검색

et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:27)
nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:38)
Nam quod nulla ualet per se supplebit in unum Coniurata manus, ut que non singula prosunt Multa iuuent collecta simul, nam plurimus annem Riuulus excressens gignit scintillaque flammam Multa parit multusque lapis concludit aceruum. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:12)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
Hic est qui carnis intrans ergastula nostre, Se pena uinxit ut uinctos solueret, eger Factus ut egrotos sanaret, pauper ut ipsis Pauperibus conferret opem, deffunctus ut ipse Vita donaret deffunctos, exulis omne Passus ut exilio miseros subduceret exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:6)
Vt nox splendescat, splendor tenebrescit, eclipsi Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum, Egrotat medicus, ut sanet morbidus egrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:9)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
quod nequaquam prodesse potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:8)
Quem principes exercitus gestatorio imponentes, ad castra cum ingenti luctu, cum planctu virorum et ululatu mulierum detulerunt, medicos peritissimos ad sanandum ei adhibentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:17)
et perspiciens se fugitivis ac victis nequaquam prodesse, sed sibi in promptu esse mori, reductis frenis cum sociis equo insidentibus, se subtraxit, et ad maritima, via relecta, tendens cum paucis repedabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:12)
Quin terram Romaniae, quondam injuste a Solymano sibi ablatam, sed nunc peregrinorum viribus restitutam, incendio et praeda vastavit, urbes et praesidia universa subvertit, ne forte a Solymano recuperata illi servitio prodessent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:2)
Sed minime misellis profuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:5)
Caetera multitudo, quae adhuc in faucibus subsequebatur, nec auxilio suis prodesse poterat prae angustia semitarum, nunc vitae diffisa, in fugam conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION