라틴어 문장 검색

quam ieiuna pium desideret ara cruorem docta est amisso Laodamia viro, coniugis ante coacta novi dimittere collum quam veniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere coniugio:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b8)
Videbitis plebem circunquaque furentem nunc in contraria, pro et contra, deinde in idem adversus vos horrenda clamantem, quoniam simul et ieiuna et timida nescit esse.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:2)
post hoc uehemens lupus, et sibi et hostiiratus pariter, ieiunis dentibus acer,praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum diuite rerum.
(호라티우스의 두번째 편지, 218)
ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장25)
"Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:7)
Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:13)
Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:11)
tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V7)
huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV18)
Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:1)
sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:8)
Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 15:1)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION