라틴어 문장 검색

Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 12:1)
Advehuntur, (inquit), cum ilignea corona et chlamyde;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 13:3)
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:1)
aliter ius civicae coronae negat concessum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:2)
Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 15:1)
Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 16:1)
Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:1)
Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:1)
ea corona insigne valli habet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:2)
Ovalis corona murtea est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:1)
Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 25:1)
Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 26:1)
Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 27:1)
Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 28:1)
et quae mancipia sub corona more maiorum venierint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION