라틴어 문장 검색

Servat autem qui subicit,ne singula ovain cubili manu componat,sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in praeparatum nidum transfundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 13:1)
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)
Idque cum fecerit duodeviginti diebus,die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:2)
Nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animali- bus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 15:2)
item quae aut parum fecundae, aut parum bonae nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:3)
Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:1)
Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 2:1)
Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 2:3)
et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 4:2)
Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 5:3)
Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 5:4)
Nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:5)
Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:2)
Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:3)
at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION