라틴어 문장 검색

praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim), caedibus infantum fument Saturnia sacra flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2105)
cernunt stupentes navitae vectam remenso marmore labi retrorsum leniter aestu secundo et flamine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.142)
Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, ast alios longe submotos arcet harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:9)
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:2)
navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:9)
omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:7)
nil pictis timidus navita puppibus fidit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 147)
navita Bosporum Poenus perhorrescit neque ultra caeca timet aliunde fata, miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum robur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 134)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)
tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum volitant per mare navitae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 57)
o quantus instat navitis sudor tuis tibique pallor luteus et illa non virilis heiulatio preces et aversum ad Iovem, Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit opima quodsi praeda curvo litore porrecta mergos iuverit, libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 107)
"non saxa nudis surdiora navitis Neptunus alto tundit hibernus salo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1722)
tenet horror artus, omnis officio stupet navita relicto, remus effugit manus, in vota miseros ultimus cogit timor eademque superos Troes et Danai rogant.
(세네카, 아가멤논 10:41)
Carbasa ventis credit dubius navita vitae, laxos aura complente sinus, hic exesis pendens scopulis aut deceptos instruit hamos aut suspensus spectat pressa praemia dextra:
(세네카, Hercules Furens 2:11)
' non passus ullas natus Alcmena moras ipso coactum navitam conto domat scanditque puppem.
(세네카, Hercules Furens 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION