라틴어 문장 검색

Habita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptateac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alioinde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionemfacere meliorem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:1)
"Quod secretum esse vis, nemini dicas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:6)
Vix existimesab uno posse celari secretum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:8)
Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consiliumfacere debeas tuaque secreta aperire;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:16)
secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:2)
"Consiliumperitorum ex apertis obscura existimat, ex parvis magna, ex proximis remota, ex partibus tota."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 109:3)
Ne confidatis secreta nec hijs detegatis, Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:1)
Item vitandum est consilium ebriosorum, qui secretum consilium celarenon possunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 127:1)
"Nullum secretum, ubi regnat ebrietas. "
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 127:3)
In quibus omnibus bonum eligendum est et utilitasassumenda, odio et timore, injuria et guerra, et aliis malis penitus omissisatque remotis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 144:2)
item causam proximam atque remotam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 146:6)
nam sui sunt necessarii et propinqui, tui vero sunt remoti et longinqua parentela conjuncti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:8)
Causa igitur injuriæ tibi illatæ duplex fuit efficiens, scilicet remotissima et proxima.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:1)
Remotissima causa efficiens fuit Deus, qui est causa efficiens omnium causarum, "per quem omnia fiunt, et sineipso factum est nihil, " ut in Evangelio dicitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:2)
Causamvero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc nonscire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION