라틴어 문장 검색

Pergendo à spatiis angustioribus in latiora recedent paulò longiùs à centro, sed isto recessu tardescent;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 31:14)
praesertim cùm demonstratum sit quod vires, à quibus revolutiones illae dependent, respiciant centra Jovis ac Solis, & recedendo à Jove & Sole decrescant eadem ratione ac lege, qua vis gravitatis decrescit in recessu à Terra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 16:4)
in recessu verò à magnete decrescit in ratione distantiae plusquam duplicata, per Prop.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 26:7)
Proinde toto hoc tempore, ob recessum ipsius à Sole, quoad lumen decrevit, non obstante accessu ad Terram.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:14)
& vicissim in recessu eorum à Sole, ubi jam minus excurrunt in caudas, ampliantur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:2)
compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto.
(페르시우스, 풍자, satire 258)
Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus intrasset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:1)
Huc decenni proelio irata virtus abditur, stipant graves Danai recessus, in suo voto latent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:5)
Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:1)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:3)
Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:3)
ille meus in urbe ille in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 5:2)
Iustisne de causis iam tibi videor incolere inhabitare diligere secessum?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:1)
vita hominum altos recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me sponsorem accipe.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION