라틴어 문장 검색

qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 5:5)
nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 9:2)
amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 1:1)
nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 4:4)
si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 1:2)
mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 15 1:3)
nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:6)
quanto mihi illud erit amabilius!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:7)
T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 5:2)
Chrysogonum, iudices, sectantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:15)
ecce aliud cras egerit bos annos et semper paulum erit ultra, nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno vertentem sese frustra sectabere canthum, cum rota posterior curras et in axe secundo.
(페르시우스, 풍자, satire 528)
nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:9)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque versatur, multos advocatione plures consilio iuvat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:2)
nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION