라틴어 문장 검색

21. Hic orti sunt innumeri famosi libelli (qui libertatis sermonis cohibitae eruptiones sunt, et seditionum quasi femellae) infinita in regem et aliquos ex consiliariis suis intimis scandala et invectivas eiaculantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 21:1)
Uterque horum a partibus Suffolciae in Cantium pervenerunt, ubi non solum clam et per susurros rumores spargebant Wilfordum istum verum comitem Warwici esse, verumetiam frater ille populum ad credendum propensiorem expertus impudentissime conciones de ea re ad populum habuit, eosque ut in auxilium suum properarent hortatus est, unde uterque comprehensus est et supposititius comes morte affectus, frater autem perpetuo carceri damnatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:10)
Et statim post, in iudicium adductus coram comite Oxoniae (seneschallo magno Angliae ea vice facto) infelix ille princeps comes Warwici, non propter conatum e turre evadendi (hoc enim peractum non est, atque etiam, cum incarceratio propter proditionem minime fuisset, evasio pro proditionis crimine lege haberi non debuit), sed propter coniurationem cum Perkino initam seditiones in regno excitandi et regem destruendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 21:5)
Etenim murmur populi etiam in nobilibus novarum rerum studium excitat, idque rursus caput aliquod seditionis evocat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:5)
Itaque famas et rumores et apparatus belli saepe excitabat, donec pacis conditiones in melius flecteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:12)
Cuius re causa haud parva, quatenus ad seditiones intestinas compescendas proculdubio fuit quod in iis restinguendis personam suam nunquam subtraxerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:19)
Certe rumor ille qui tot et tantas ei turbas concitavit, nempe quod dux Eboraci dimissus et adhuc superstes fuit, sub principiis vires et fidem ab ipso nactus est, quia scilicet hoc credi volebat ut mollius ei imputaretur quod in iure proprio et non in uxoris iure regnaret. 11.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:4)
traditio, vana et ex rumore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:3)
sed fabulas et rumores antiquitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:5)
Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras ejus, ad philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:3)
hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus, exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis adversus statum civilem, ne dum ut foveantur seditiones, animentur coniurationes et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:6)
Hec invidia, quae mala contentatio modernis linguis appellatur (et in titulo de seditionibus plenius tractabitur), est in regnis et rebuspublicis contagioni non absimilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:2)
verum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:14)
quasi famae fuissent seditionum praeteritarum reliquae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:1)
Verum sunt illae non minus seditionum futurarum praecursatrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION