라틴어 문장 검색

Cum enim deputati coeperunt taxare subsidium in comitatu Eboracensi et episcopatu Dunelmensi, populus ex improviso in seditionem erupit, aperte loquens se hisce annis proximis innumeras miserias perpessos esse, quare nec posse se nec velle subsidium conferre.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:3)
His literis a rege acceptis, comes principales illius comitatus iusticiarios et liberos tenentes convocavit, et eos allocutus verbis aeque imperiosis ac rex scripserat (quibus nihil opus fuit, nisi quod negotium asperum infeliciter in virum etiam asperum inciderat) non solum animos eorum irritavit, sed suspicionem iniecet ex acerbitate verborum eius, quae tanquam regis ipsius verba retulerat, ipsum comitem aut auctorem fuisse aut suasorem principalem eius consilii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:9)
Atque animati et extimulati a quodam ex infima plebe vocato Ioanne Chamberio tanquam face seditionibus, qui apud vulgus multum poterat, in aptertam rebellionem eruperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:12)
Iste enim princeps infelix post diuturna tam procerum suorum quam magnae partis populi odia, quae subinde in seditiones et crebras aulae mutationes eruperant, tandem ab iis oppressus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:2)
Hoc autem satis noverat, quicquid a se profectum esset suspicionibus obnoxium futurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:28)
Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara arcana brevis aevi plerunque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla quae illo tempore in Lusitaniam navigavit, una cum homine fido ex famulitio proprio qui facta eius sedulo observaret, ubi morari eum voluit donec nova mandata ab ea acciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:31)
Hoc modo factum est ut omnia hic in Anglia ad defectionem et seditionem spectarent, et coniuratio foveri coepit mutuo tractatu inter Flandriam et Angliam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:16)
Ante alios autem omnes ut constantiam Roberti Cliffordi invaderent et subruerent, eumque ad reges partes, si possent, traherent, cum ille vir intima arcanorum adversae partes optime nosset, quique, si eas partes deseruisset, reliquos maxime deterrere et mutuis suspicionibus implere posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:37)
8. Mirum etiam quiddam traditur, regem nimurum sylva immani suspicionum circundatum et involutum, neque cui fidem haberet satis certum, cum confessoribus et capellanis complurium virorum primariorum secreto egisse, ut ex iis de consiliis adversariorum suorum edoceretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:1)
Mansio autem regis apud turrim eo consilio delecta est ut, si Cliffordus ullos ex potentioribus accusaret, possint illi sine suspicione aut strepitu, aut mandatis huc illuc mittendis, statim comprehendi, qum tam palatium quam carcer unica muri cinctura clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:4)
20. Supplicium Stanleii et caeterorum (praecipue vero Stanleii, qui robur fuerat partium) et defectio Cliffordi, qui omnium erat apud rebelles intimus, Perkini et coniuratorum incoepta miris modis turbavit, tam metum iniiciendo quam suspiciones et diffidentiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:1)
21. Hic orti sunt innumeri famosi libelli (qui libertatis sermonis cohibitae eruptiones sunt, et seditionum quasi femellae) infinita in regem et aliquos ex consiliariis suis intimis scandala et invectivas eiaculantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 21:1)
Adeo ut Poyningus erga erraticos Hibernos erraticam quandam expeditionem suscipere compulsus fuerit, in qua propter montes et saltus parum profecit, quod (sive ex melancholia quadam suspiciosa quod res ei male successerunt, sive ut conatus suos ab infamia vindicaret) imputari prorsus voluit favori quo comes Kildariae secreto rebelles prosequebatur, levissima quaque suspicione locum habente in eum propter Kildariae comitem illum qui Lamberto Simnello adhaeserat et in praelio Stokensi occubuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:6)
Italiam universam contra se excitavit, eo quod Ostiam cepisset et tenuisset, et libertatem Pisanorum protexisset, quae suspicionem omnibus iniecerunt ambitionem eius ultra regnum Neapolitanum extendere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:8)
Et statim post, in iudicium adductus coram comite Oxoniae (seneschallo magno Angliae ea vice facto) infelix ille princeps comes Warwici, non propter conatum e turre evadendi (hoc enim peractum non est, atque etiam, cum incarceratio propter proditionem minime fuisset, evasio pro proditionis crimine lege haberi non debuit), sed propter coniurationem cum Perkino initam seditiones in regno excitandi et regem destruendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION