라틴어 문장 검색

Praeter haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda senatori qui, cum in senatum venire deberet, non adesset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 11:1)
esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ins senatus convocandi consulendique habeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 1:1)
PRAEFECTUM urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat quae non sit senatoria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 2:1)
, ius esse praefecto senatus habendi dicunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 3:2)
Nam et tribunis, inquit, plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 3:4)
mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:7)
M. Pomponius praetor senatum consuluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:3)
Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 3:2)
Ita ne 'leges' quidem proprie, sed 'plebisscita' appellantur quae tribunis plebis ferentibus sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:4)
atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 1:3)
De cuius opinationis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 5:1)
Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 15:1)
Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 17:1)
Set ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator et Veios cepit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 20:1)
isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION