라틴어 문장 검색

si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:11)
Evangelica vero sententia est:
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:21)
Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:11)
Cum enim in David mortis sententiam protulisset, Ionathas amico non defuit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:15)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia mutuo patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire sententiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:9)
Quoniam igitur in hoc opere resultat grammatice syntaseos regula, dialetice lexeos maxima, oratorie reseos communis sententia, arismetice matheseos paradoxa, musice melos, anxioma geometrie, gramatis theorema, astronomice ebdomadis excellentia, theophanie celestis emblema, infruniti homines in hoc opus sensus proprios non impingant, qui ultra metas sensuum rationis non excedant curriculum, qui iuxta imaginationis sompnia aut recordantur uisa, aut figmentorum artifices commentantur incognita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:1)
Haec omnia sine omni scrutinio quaestionis, de me [0446C] tibi familiarem largiuntur notitiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:118)
Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
Alani prima quaestio
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 13:1)
Quaestio secunda.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 15:1)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Nihil, inquam, o regina coelestis, affectuosiori desiderio, quam hujus quaestionis enodationem esurio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:5)
Solutio primae quaestionis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 20:1)
dumque in tali quaestione me destruit, et in sua phraenesi, mihi themesim machinatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION