라틴어 문장 검색

et Φανεὸν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 34:2)
Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 8:2)
Infandum, regina, iuves renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 2:1)
Dum, quae gesserunt fortia, iactant, Et dum multa negant, quod solum fata petebant, Est miseris renovata fides, atque omne futurum Crevit amore nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:55)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)
Undique collatis in robur Caesaris armis, Summa videns duri Magnus discrimina Martis Iam castris instare suis, seponere tutum Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli Occulere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:1)
Quid sepositam semperque quietam Crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra Victori suspecta facis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:40)
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis Et renovare parans hibernas Apulus herbas, Igne fovet terras, simul et Garganus et arva Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:43)
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII2)
Nam duo de tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quae renovabat humum, Saevos et infelix furiali dente peremit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV2)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Qualiter Assyrios renovant incendia nidos, Una decem quotiens saecula vixit avis, Taliter exuta est veterem nova Roma senectam Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII1)
Tu qui pene viros terres et falce cinaedos, Iugera sepositi pauca tuere soli.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XVI1)
Paulisper domini doctos sepone libellos, Carmina Victori dum lego parva tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIX2)
Attice, facundae renovas qui nomina gentis Nec sinis ingentem conticuisse domum, Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae, Te secreta quies, te sophos omnis amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION