라틴어 문장 검색

et ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 8:4)
adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 4:4)
Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 2:7)
comitia in mensem Septembrem reiecta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 4:4)
in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 1:2)
quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 4:1)
a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:6)
Deinde ut contubernali meo melius succederet, Per fidem inquam vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:6)
| Utique die feriarum, quo etiam lugentes rident.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:9)
Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 4:3)
Nam Idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa vota suscipiuntur, multa redduntur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 2:1)
Nam et menstruum meum Kalendis Septembribus finitur, et sequens mensis complures dies feriatos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 3:2)
sunt et spiritibus saepe nocentibus poenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus stagnis ad superos ex Acherunticis, non sicut tenebras de face fulgida surgens Oceano Lucifer inbuit, sed terris Domini de cruce tristibus maior sole novum restituens diem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae37)
"ipse iubebas numquam quietum dextera ut ferret stilum, non petimus totiens te praeceptore negatas, avare doctor, iam scholarum ferias, pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos, flexas catenis inpedire virgulas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.31)
hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae, incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 166)

SEARCH

MENU NAVIGATION