라틴어 문장 검색

tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:2)
haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 34:1)
altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 131:1)
M. Valerius Laevinus - ei quoque enim prorogatum imperium est - classem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 351:3)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)
peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 187:2)
signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 71:1)
exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:2)
caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 231:2)
hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deinde conubio atque cognationibus, postremo civitate nobis coniunxissemus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 355:2)
quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 570:2)
infecti argenti fuit quadraginta tria milia pondo et ducenta septuaginta, facti vasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 590:1)
de exercitu Romano septuaginta et tres amissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 11:1)
aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 456:1)
biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 484:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION