라틴어 문장 검색

Philochorus ait ideo nominatos Pelasgos, quod velis et verno tempore advenire visi sunt, ut aves.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6005)
namque cum Iris sine nubibus non possit videri, post eius abscessum statim est secuta serenitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 192)
nubes autem in medio sunt, ubi omnia ista sunt signa quae dicit, id est Iris, serenitas, chasma:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 205)
nam terra aperitur verno, hiemali clauditur tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2524)
unde et in georgicis ait de signis serenitatis "at nebulae magis ima petunt". bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluvia- rum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta procreata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 383)
semel verno tempore, ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, et semel autumnali arandum cum seminibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4331)
agrum vero tenuem et sterilem autumnali tantum tempore arandum, ne, si etiam verno araveris, exiguus eius umor siccetur aestate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4332)
videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1008)
dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10019)
hiberno puluere hiberna serenitate, eo quod nimia se- renitas pulverem creat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1011)
et est carmen rusticorum antiquum "hiberno pulvere verno luto grandia farra, camille, metes". camillus adulescens est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1012)
sed non ei cultus suus tantum pro- dest, quantum hiberna serenitas et umidum solstitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1024)
unde graece pleiades dicun- tur ἀπο` τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione, quo oriuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1384)
bootes cadens, verno scilicet tempore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2291)
quod autem subdidit 'et ad medias sementem extende pruinas', omnia complexus est tempora, et vernum, quo legumen seritur, et autumnale, quo frumentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2293)

SEARCH

MENU NAVIGATION