라틴어 문장 검색

Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Hoc quoque notum est quia, si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus humoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:1)
Aer ipse proprietatem lunaris humoris et patitur et prodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:1)
Ita undique versum probatur ad humectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 32:1)
Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:3)
pars aetheris illa sereni Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:16)
an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:10)
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, Et varias ignis denso dedit aere formas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:5)
Atque omnis propior mergenti sidera coelo Aruerat tellus hiberno dura sereno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:32)
at facilis Caesar vultuque serenus Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:19)
Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:74)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
et virus large lunare ministrat, Huc quidquid fetu genuit natura sinistro Miscetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:21)
Refer haec solatia tecum, O iuvenis, placido Manes patremque domumque Exspectare sinu, regnique in parte serena Pompeio servare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION