라틴어 문장 검색

in tantum non modo a libertate sed etiam a servitute degenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 9:3)
et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 3:2)
non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:1)
quaedam civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit), vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 2:1)
Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:3)
nam et universi coistis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 1:2)
nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:2)
Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:3)
quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장7)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장6)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION