라틴어 문장 검색

Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida veniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장12)
At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장18)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장19)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장5)
Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo . . . et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장4)
maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장28)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장48)
sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장15)
Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장9)
deinde opus est fomento umido et calido.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장12)
Utilissimum tamen est umido sale fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장17)
Opus est deinde fomentis umidis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장15)
nam sicca spiritum elidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION