라틴어 문장 검색

Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:1)
Igitur antequam haec rebellatio facto fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut per centum dies in planis locis teneret;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 138)
et quia propter nives Alpes transire non potuit, in Vercellis hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 152:2)
et inde regressus in Vosego silva ad imperatorem venit in loco, qui dicitur Camp.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 167:3)
Quem legati pontificis, Iohannes episcopus Silvae candidae et Theodorus nomenclator et Sergius dux, subsecuti de his, quae domino suo obiciebantur, per omnia imperatori satisfecerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 230:4)
Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:4)
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:1)
pauci iuvenes cum eo remanserunt venandi causa in Basiu silva.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:9)
Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:4)
Eodem hiemis tempore insperatum diluvium nive madens repente inolevit, maxime in litoribus Rheni fluminis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:7)
usque ad sexagesimam nix totam superficiem terrae cooperuit, et diversis plagis Dominus assidue populum suum afflixit et visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:18)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Frigida sopito blanditur silua leoni.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:1)
Silua sonat, fugiunt lepores, palus obuiat, herent.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:1)
Hic redit in siluas et redit ille domum.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION