라틴어 문장 검색

et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.
첫째 생물은 사자 같고 둘째 생물은 황소 같았으며, 셋째 생물은 얼굴이 사람 같고 넷째 생물은 날아가는 독수리 같았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장7)
Et similitudines locustarum similes equis paratis in proelium, et super capita earum tamquam coronae similes auro, et facies earum sicut facies hominum;
그 메뚜기들의 모습은 전투 준비를 갖춘 말들과 같았는데, 머리에는 금관 같은 것을 쓰고 있었습니다. 그것들의 얼굴은 사람 얼굴 같았고, (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장7)
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
저들은 종이건 주인이건 같은 징벌을 받고 평민이건 임금이건 같은 고통을 받았으며 (불가타 성경, 지혜서, 18장11)
Et dixit ad eam Holofernes: " Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia ".
그러자 홀로페르네스가 유딧에게 물었다. “네가 준비한 양식이 떨어지면, 그것과 똑같은 것을 우리가 어디에서 구해다가 너에게 줄 수 있겠느냐? 우리에게는 네 종족 출신이 한 사람도 없다.” (불가타 성경, 유딧기, 12장3)
et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo.
거기에 앉아 계신 분은 벽옥과 홍옥같이 보이셨고, 어좌 둘레에는 취옥같이 보이는 무지개가 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장3)
Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.
요시야처럼 모세의 모든 율법에 따라, 마음을 다하고 목숨을 다하고 힘을 다하여 주님께 돌아온 임금은, 그 앞에도 없었고 그 뒤에도 다시 나오지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 23장25)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:16)
Jam tuba terribili bellum clangore salutans Intonuit, cognati loquens praeludia belli, Mugitu simili similem signando tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:1)
̓Αναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 3:1)
Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 4:1)
Scimus autem similibus similia nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:3)
os umerosque deo similis similes umeros habens deo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5891)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 2:1)
itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque verbis animi vires nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION