라틴어 문장 검색

Mons iste acclivis pedibus ducentis mare superat, cujus fastigium jugera decem continet, et in me dio, simplicitate augusta, villa apparet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.47)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
"ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum invenire non potuit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:8)
Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:20)
Cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quoi possit adstringere magis vestimenta quam scindere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:16)
Alius incessum meum calumniabatur et risum, ille vultui detrahebat, haec in simplicitate aliud suspicetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:6)
postquam eam pro suae merito sanctitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere virtutes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:9)
Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:17)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
"Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:22)
Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:7)
Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:13)
Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)
Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:5)
"unde illa priorum scribendi quodcumque animo flagrante liberet simplicitas?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I64)

SEARCH

MENU NAVIGATION