라틴어 문장 검색

nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장6)
intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장3)
vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum, proeliorum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장5)
petere et Cretenses simulacro divi Augusti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장10)
duratque simulacrum quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus usurpet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장4)
at Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno simulacrum vindemiae per domum celebrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장4)
Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae infensa, quod secum de matrimonio principis certavisset, molitur crimina et accusatorem qui obiceret Chaldaeos, magos interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super nuptiis imperatoris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장1)
igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus ut magnam Herculis aram amplecteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장3)
Multa eo anno prodigia evenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장1)
frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장3)
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장1)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
aureum Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago statuerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장2)
prodigia quoque crebra et inrita intercessere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장5)
Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION