라틴어 문장 검색

dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10019)
arbuta autem sunt rubra poma silvarum, quae Plinius unedones vocat, quod asperitate sui plura edi non possunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1482)
mollissima vina defaecata, asperitate carentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3411)
siluestrem animum naturalem asperitatem et infecun- ditatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 511)
unde et scabies dicitur ab asperitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2142)
tristior vel propter occasum, vel propter propinquantem iam hiemis asperitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2351)
unde sacerdotem hunc dicit tunc posse vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit ignea cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati si- milis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3995)
nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:8)
coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:2)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:1)
qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:3)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:8)
quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION