라틴어 문장 검색

sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 245:3)
itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 1:2)
neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:3)
de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re incerta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 47 2:4)
ego nec studium sine divite vena nec rude quid prosit video ingenium:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:9)
cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 132:2)
quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi , sine qua nihil neque maius neque minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 198:1)
neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장13)
ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13A 3:2)
Animadvertimus vero non solum nascentia ex his esse procreata, sed etiam res omnes non ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말4)
ipsi autem suos ordines servare neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere.
(카이사르, 내란기, 1권 44:6)
nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 1:2)
ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:6)
quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:2)
quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION