라틴어 문장 검색

"sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes, vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:5)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:2)
Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 65:1)
quo foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 20:2)
nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 2:3)
nunc certe erit in parentis, cum fuerit <consors> non imperi sed doloris mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 2:4)
quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 2:3)
inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:2)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
Ponendis in mille modos perfecta capillis, Comere sed solas digna, Cypassi, deas, Et mihi iucundo non rustica cognita furto, Apta quidem dominae, sed magis apta mihi - Quis fuit inter nos sociati corporis index?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 81)
consortem Phoebi gens colit illa deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 225)
' dixit, et audito patriae pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 240)
"consortes operis, per quas correcta vetustas quernaque glans victa est utiliore cibo, frugibus immensis avidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권378)
Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti, quae tibi cur tria sint tam sociata, canam, forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat (non faciet longas fabula nostra moras):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권154)

SEARCH

MENU NAVIGATION