라틴어 문장 검색

languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장6)
at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장9)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
neque enim socordia peccabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장3)
quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장11)
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장1)
quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, et quia externae superstitiones valescant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장4)
igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incautius populantis intercepere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장7)
et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장1)
nec minus properato Narcissus Claudii libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodi gentiam mire congruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장7)
at matris ira nulla munificentia leniri, sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis secreta habere, super ingenitam avaritiam undique pecunias quasi in subsidium corripiens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장4)
redditur ordini Lurius Varus consularis, avaritiae criminibus olim perculsus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장2)
Isdem consulibus auditae Puteolanorum legationes quas diversas ordo plebs ad senatum miserant, illi vim multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque avaritiam increpantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 48장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION