라틴어 문장 검색

Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:1)
Habes, si scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, ἐπάρασ scilicet, ut ait Demosthenes, τη`ν φωνη`ν και` γεγηθω`σ και` λαρυγγίζων.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:2)
Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:1)
Deinde in urbem reversus sodalibus legi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 8:3)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
et alioqui quid praestant sodales, si conveniunt voluptatis suae causa?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:4)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:548)
cognatum fratremque cave carumque sodalem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:560)
questus eram, memini, metuendos esse sodales:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 137:5)
sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, accedant nostris saeva quod arma malis, ut careo vobis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 814)
ne tamen haec dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse, cave, constantique fide veterem tutare sodalem, qua licet et quantum non onerosus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 414)
corripis, ut debes, stulti peccata sodalis, et mala me meritis ferre minora doces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 64)
) sodali mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis, at si cauta parum scripsisset dextra quis esses, forsitan officio parta querella foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 62)
non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis, nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 66)

SEARCH

MENU NAVIGATION