라틴어 문장 검색

En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:7)
Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessuma munerum ferres, divite me scilicet artium quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum sed non haec mihi vis, nec tibi talium res est aut animus deliciarum egens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 81)
ne forte pudori sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:7)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:3)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장1)
Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:2)
Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 19:2)
Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:3)
Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:1)
Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:3)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION