라틴어 문장 검색

Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:7)
sic erat in omni vel officio vel sermone sollers.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:8)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:4)
In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 132:5)
Ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 33:8)
in Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 132:5)
ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 33:9)
negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:3)
an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:5)
si vitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suavissimus pastus animorum, alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:6)
tunc fallere sollers adposita intortos extendit regula mores et premitur ratione animus vincique laborat artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
(페르시우스, 풍자, satire 513)
nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
(페르시우스, 풍자, satire 613)
Vende animam lucro, mercare atque excute sollers omne latus mundi, ne sit praestantior alter Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, rem duplica.
(페르시우스, 풍자, satire 656)

SEARCH

MENU NAVIGATION