라틴어 문장 검색

Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei iussisse - hoc enim cum argueretur, Cella confessus est - relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 7:1)
Regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:2)
His in barbarico gestis, Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias, circa illos agitantium tractus, lacrimae vel sanguis extingueret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:1)
Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:2)
Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:2)
Hunc dum imperatu ducis miseratione commoti, impositum equo, prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:3)
Et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum, Dodonaeas arbores, et effata Delphorum olim sollemnia, in imperatoris exitium sollicitaverint multi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 15:1)
His ac talibus eo inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 1:1)
Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 15:1)
Unde contractis copiis omnibus, Mesopotamiam propere signa commovit, ut fama de se nulla praeversa - id enim curatius observarat, - improvisus Assyrios occuparet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 7:1)
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita confertas, ut lamminis cohaerenter aptati corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 8:1)
Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui ) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 1:1)
Divitenses, Tungricanosque Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:2)
Quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena, sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma iustissima commoventem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 16:3)
Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia, Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit, ad congrediendum promptissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION