라틴어 문장 검색

Accidit namque ut abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam Argenteoli abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror potius quam uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus pertinentem quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 4:1)
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:35)
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:37)
Hoc ego sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis providere et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 4:1)
Sed et quis maior aut sapientia clarior est David propheta repertus, qui tamen innumerabiles habuit concubinas, uxorem male concupivit Uriae et eam adulterando stupravit virumque ipsius tanquam perfidus homicida necavit?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:6)
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
Gaudet et assentit Nature curia, uotum Laudat et a uoto non distant uota sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 28:2)
Materie neutra succumbit, neutra sorori Cedit et ex equo certant utra uincere possit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:3)
Hiis igitur uerbis mentem Prudencia pingit, Dum tenet intentas attentio tanta sorores:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:10)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
Vultus diuersi, facies diuersa duarum, Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:7)
Non tamen inficior uterine uerba sororis, Que tanti limam sapiunt examinis, immo Verius hec eadem possunt examina dici, Cum nostrum fateatur opus nostramque requirat Incudem, fluitans humane machina molis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:1)
Sed tamen, ut proprie mentis sentencia dictat, Nulla potest melius istius muneris usum Amplecti quam nostra soror Prudencia, cuius Debellare nequit uirtutem turba laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:2)
Sic animos captat Racio mentesque sororum Allicit et turbam cogit plus uelle uolentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:1)
Nos ergo liget unus amor, liget una uoluntas, Vnum uelle liget, liget unum nolle sorores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION