라틴어 문장 검색

Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:1)
Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares quam feminas, reditum patrisfamiliae minuunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:4)
Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 5:2)
Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 1:4)
speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장7)
ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et clientelas inlustrior habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장6)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 1:1)
quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud adstruere fortuna poterat?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 3:2)
opibus nimiis non gaudebat, speciosae contigerant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 4:1)
Nec diutius Galba cunctatus speciosiora suadentibus accessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장1)
et superior exercitus, speciosis senatus populique Romani nominibus relictis, tertium nonas Ianuarias Vitellio accessit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장4)
postquam id Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장14)
Caecina Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장4)
ceterum libertas et speciosa nomina praetexuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION