라틴어 문장 검색

athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit, ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non placere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:2)
spectaculo plurimas horas, aliquando totos dies aberat, petita uenia commendatisque qui suam uicem praesidendo fungerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 1:2)
uniuersum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium etiam cura sua dignatus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 3:1)
athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit, gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam ludis et scaena.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 3:2)
nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas seuerissime semper exegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:1)
dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 1:3)
sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:5)
ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum numerum redactis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:1)
Princeps neque opera ulla magnifica fecit - nam et quae sola susceperat, Augusti templum restitutionemque Pompeiani theatri, imperfecta post tot annos reliquit - neque spectacula omnino edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:1)
neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis praesidendi munus iniunxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:2)
Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 1:1)
Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 20장 1:1)
gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, quoque paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 5:1)
quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:2)
Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 31장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION