라틴어 문장 검색

Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
Inde cum improbis graues inexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:14)
Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:22)
Curat spernere pontum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 6:1)
Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:17)
Mors spernit altam gloriam,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 12:1)
Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:16)
Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:13)
— Quod uero huius modi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:14)
Spernit flumina Tantalus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 37:1)
Et qui gustavit talem delectationem spernit omnem minorem ut sensibilem, quae in veritate minor est et vilior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:5)
Secundum est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit omnem delectationem minorem;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:4)
ideo spernit delectationes sensibiles.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:6)
At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:3)
Sed hoc sprevit Benedictus astutus [episcopus],
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM79)

SEARCH

MENU NAVIGATION