라틴어 문장 검색

Requiritur igitur materia aliqua reflectens in regione Caudae, ne coelum totum luce Solis illustratum uniformiter splendeat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:11)
Atmosphaera terrestris luce Solis splendens, crassitudine sua paucorum milliarium, & astra omnia & ipsam Lunam obscurat & extinguit penitus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:13)
Speciem utique habebat trabis splendentis longitudine 23 graduum, ab occidente in austrum vergens, & Horizonti fere parallela.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:4)
Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:4)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:24)
sincerum mihi Candore noto reddas iudicium peto.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.26)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 1:2)
Marmore splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus inferioribusque fenestris suspicit despicitque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:1)
Candida candorem roseo suffusa rubore Ante fuit - niveo lucet in ore rubor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 33)
scitis et inducta candorem quaerere creta:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 40:3)
cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 46:3)
aurea quae splendent ornato signa theatro, inspice, contemnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:2)
candor, in hoc aevo res intermortua paene, exigit ut faciam talia vota tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION