라틴어 문장 검색

Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat, uestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:2)
'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:5)
nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 2:4)
eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 20장 1:3)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:3)
Phasellus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 41)
ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 45)
principio sucum sentimus in ore, cibum cum mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai siquis forte manu premere ac siccare coëpit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:2)
In spongiam, inquit, incubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:4)
comitetur Punica librum Spongia:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X3)
Radere te melius spongia, Phoebe, potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVII3)
His comes accessit spongia, mappa, calix, Semodiusque fabae cum vimine Picenarum, Et Laletanae nigra lagona sapae;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII3)
fateor, lautissima, sed cras Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil, Quod sciat infelix damnatae spongia virgae Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII4)
Picentina Ceres niveo sic nectare crescit, Ut levis accepta spongia turget aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLVII Panes Picentini1)

SEARCH

MENU NAVIGATION